Latin
1.29.10 to 1.29.12
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.29.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim intelligi ejus verba debere, …ostendit inter Xenophontis et Callisthenis stylum. Locus est libro secundo de Oratore: Denique etiam a philosophiâ profectus princeps Xenophon Socraticus ille; post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam: et hic quidem Rhetorico pene more: ille autem superior, leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat; vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Quod sicui hoc Tullii loco aqua haeret, eumque credat de oratorio solum ornatu, non vero de vehementi et acri dicendi genere, accipi oportere: at scrupulum omnem animo eximent haec ejusdem Ciceronis: Verborum ratio et genus orationis fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac judiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis, prosequendum. Idem de oratore perfecto: Sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ubi tractus sermo, est, quem Aristoteles in Rhetoricorum tertio appellat …:contortus vero, qui eidem …. Quam rem plenius declaramus in Institutionibus oratoriis lib. IV. cap. III. Idem cognoscimus ex illis Plinii verbis lib. V. epist. VIII. quae ad Tacitum, vel Capitonem: Habet oratio, et historia, multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. Narrat sane illa, narrat haec, sed aliter. huic pleraque humilia, et sordida, et ex medio petita: illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt. hanc saepius ossa, musculi, nervi: illam tori quidam, et quasi jubae decent. haec vel maxime vi, amaritudine, instantiâ: illa tractu et suavitate, atque etiam dulcedine placet. postremo alia verba, alius sonus, alia constructio. Namplnrimum refert, ut Thucydides ait, …sit, …:quorum alterum oratio, alterum historia est. Idem confirmat ejusdem Plinii locus de Pompeio Saturnino. Nam cum eum laudâsset a facundiâ in caussis agendis, subjicit haec de eodem : Idem tamen in historia magis satisfaciet, vel brevitate, vel luce, vel suavitate, vel splendore etiam, et sublimitate narrandi. Nam in concionibus eadem, quae in orationibus, vis est: pressior tamen, et circumscriptior, et adductior. Ubi per orationes intelligit forense concertatorium judiciale genus, ut Cicero vocat in Bruto: ubi ait, Thucydidem, apud quem conciones multae, hoc tamen forense concertatorium judiciale genus non attigisse. Illustris quoque est locus ille Luciani, …. Veniat ad me historiam s[?] riptarus, expositionis vim, illam quidem vehementem et asperam, ac periodis continuam, et argumentationibus rotundam, praeterea reliquam oratoriam facultatem, non afferens;