Latin
1.29.13 to 1.29.14
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.29.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
ne admodum acuminatus scribendi initium faciat: sed sedatiorem se praebeat. E junioribus quoque hoc historicae, et oratoriae dictionis, discrimen satis perspexit Angelus Politianus in Panepistemone suo. Stylus, inquit, in historia fusus, et continuus; non periodicus, nisi cum prosopopoeias adsciscit in concionibus. Idem, praefatione in Suetonii expositionem, historicam orationem ait forensi carere asperitate, fuso atque aequabili suo quodam tractu deferri, crebrioribus uti et sensibus, et aculeis, et ad poeticam sublimitatem quam proxime accedere. Plures, puto, adducere nihil est opus. Nam ex iis, quos jam advocavimus, satis liquet, historiam non requirere vim, et contentionem illam fori, ac judiciorum: sed leniter, placidi instar fluminis, procurrere: ita tamen, ut pro vario argumento, et tractandi modo, varios servemus gradus. Spisse igitur errat doctissimus vir, Sebastianus Corradus: qui, commentario suo in Brutum Ciceronis, de historico stylo interpretatur verba illa Caecinae ad Ciceronem ; Genus hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque elatum esse debere, quis ignorat? Nec enim historiae, sed forensibus caussis, atque invectivis, stylus convenit incitatus, atque elatus. Eoque se usum Caecina dicit, non in historia, sed libro eo, quo Caesari maledixerat: ut verba ista indicant, Meus error exilio multatur, cujus summa criminis est, quod armatus adversario maledixi. Nempe Caecina bello Pompeiano, non gladium modo, sed calamum etiam adversus Caesarem strinxerat: atque haec caussa est, cur Dictator ille, etsi aliis ignosceret, erga Caecinam ramen adeo se durum praeberet, ut eum exilio multaret. Atque haec de quaestione eâ, an historia scribi debeat dictione oratoriâ.