Latin
1.3.1.3 to 1.3.1.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.3.1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Satis ex his liquere arbitror, per historicen haud aliud a Taurisco Grammatico, aliisque, intelligi, quam historiarum notitiam, sine quâ aliquem Grammatici nomen tueri haut posse arbitrabantur. Hanc vero eorum sententiam eo argumento diluere conatur Sextus Empiricus : Grammatice, inquit, ars est, ac methodo continetur: at, ut Tauriscus dicebat, historice versatur circa …. Verum parum validus hic aries. Nam partes Grammaticae duae sunt. Prior recte vocatur …,quia continet artis praecepta. Est enim …,,ut definit Eustratius in primum Eth. Nicom. Altera vocatur …,non quia omnia in omnibus explicet scriptoribus, sed quod vocum notitiam aperiat. Quare quod universam Grammaticam methodo contineri ait Sextus philosophus, id vero inficiamur. Nos longe aliter hanc Taurisci opinionem impugnamus: Critice non est pars Grammaticae; neque igitur historice ejus pars erit, quam tertium …membrum faciebat Tauriscus. …vero Grammaticae partem non esse, abunde ostendimus lib. de naturâ ac constitutione Grammaticae. Quare animus non est hîc cramben recoctam lectori apponere. Quod si historiarum notitia neutiquam Grammaticae subjicitur: multo minus Grammaticae erit, praecepta tradere de ratione conscribendae historiae. Nam enarrationem autorum, ad quam historiarum cognitione opus est, plurimi veterum, Grammaticae subjecerunt: at praecepta tradendae historiae, nemo; quamvis aliter existimârit Robortelius. Grammatice profecto versatur circa sermonem, ejusque finis est puritas: at historice praecepta scribendae historiae docet: eoque et fine, et objecto, hae disciplinae differunt. Quemadmodum autem in eo lapsus Robortelius, quod existimârit, veteres historicen, de quâ nos agimus, Grammaticae subjecisse, quam quidem sententiam jure rejicit: ita in altero quoque deceptus est, cum historicen facultatem, Rhetoricae partem facit. Quamquam jam olim hanc sententiam defenderit Marcellinus in Thucydidae vita. Verum id si est, nemo hactenus Rhetoricen perfecte tradidit; sed illustrem admodum partem, quotquot fuerunt Rhetores, praetermisere. Deinde cum disciplinae objecto, et fine imprimis, distinguantur; si longe aliud objectum, aliusque finis Historices est, quam Rhetorices; neutra alerius pars erit. At objectum Historices sunt praecepta contexendae historiae; finis est historiae opus: objectum vero Rhetorices est quaestio civilis, quâ de re fusius alibi egimus. Adde quod officium historici sit narrare res gestas, uti gestae; neque quicquam turpius, quam si historicus veritatis transiliat stateram: at oratoris est cogitare verisimilia, atque ad persuadendum accommodata, cujusmodi falsa etiam esse possunt. Certe, ne longe abeamus, Ciceronem constat in Milonianâ longe aliter prudentem scientem narrate, quam res gesta erat. Nam neque Milo insidias Clodio, neque Clodius Miloni struxerat, ut ex Asconio in Oratoriis nostris ostendimus. Neque me fugit, etiam mendacium, quod civis conservandi caussâ fit, in Oratore improbandum esse: verum longe aliter eâ de re veteres statuere, qui iccirco honestum, ut Scholastici officiosum, mendacium istiusmodi dixere. Tullius pro Ligario: Si honesto et misericordi mendacio saluti civis calamitosi consultum esse vellemus. Atque ex his abunde cognoscere est, Historicen neutiquam esse Rhetorices partem; ac falsum quoque Thomam Corraeum, qui lib. 1. de Eloquentiâ, cap. ultimo, historias subjicit generi demonstrativo. Historia enim, quatenus istiusmodi est, nec laudat, nec vituperat: