Latin
1.3.1.6 to 1.3.1.8
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.3.1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
imo nihil vitiosius, quam ex historia facere encomium, aut vituperationem: ut inferius ostendemus. Similis est error Marcellini in vita Thucydidis, qui historias subjicit generi deliberativo. Nam historia est rei praeteritae: suasio et dissuasio respicit tempus futurum. Itaque in deliberativo raro narrationem adhibet orator: nempe tum tantum, quando ex iis, quae facta sunt, dispiciendum est, quid consilii capere oporteat. Interim magna est historiae cognatio cum oratoria: ut infra dicemus. Atque iccirco negare non possumus, plurimum momenti ad historiam scribendam conferre eloquentiam. Quin, ut ait Cicero, secundo de Oratore, quasi ex clarissimâ Rhetoris officinâ duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus, ab Isocrate magistro impulsi, se ad historiam contulerunt. Timaeus quoque, ut idem scribit, longe eruditissimus rerum copiâ, et sententiarum varietate abundantissimus, et ipse compositione verborum non impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum attulit. Quamquam de hoc aliquanto aliter sentit maximi judicii Rhetor, Dionysius Longinus ,juxta quem …. Utut est, plurimum historico prodest Oratoria facultas, ac cumprimis in concionibus exprimendis. Nam has quoque ad historicum pertinere, inferius ostendemus. Neque est, quod ex eo quisquam consequi putet, historicen pertinere ad Oratoriam facultatem, ut Robortelius statuit. Nam in Oratore Grammaticae, Logicae, Jurisprudentiae, aliarumque disciplinarum notitia requiritur: neque iccirco eas esse Oratoriae facultatis partes, judicat quisquam. Quare ut Grammaticen, ita Historicen, distinctam esse disciplinam statuimus; neque puto quisquam Robortelianam sententiam iis, quibus corculis esse datum est, probaverit, Scillito decies si cor purgetur aceto, Anticipetque suum Samii Lucumonis acumen.