Latin
1.31.1 to 1.31.3
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.31.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Historicus ubi sublimi charactere potius utatur; ubi item mediocri, veltenui. Stylus Caesaris, Nepotis, C. Fannii, Trebellii Pollionis, Damidis Assyrii, Memnonis, et Olympiodori. Defensus Olympiodorus adversus Photium. Sebastianus Maccius refellitur. Thucydidae, Herodoti, et Xenophontis stylus. Quomodo restringi oporteat, quod a Luciano, et aliis, dicitur, historias grandi esse stylo scribendas. SEd quod dixi de sublimi historici charactere, id de justâ ac legistimâ historiâ intelligi debet. Nam in commentariis, ac vitis, dispar ratio est: quod ex commentariis Julii Caesaris, et Cornelii Nepotis vitis, satis est evidens. Nec grandi stylo suos de Neronis sceleribus libros scripserat C. Fannius. de quo ita Plinius lib. v. epist. ad Maximum: Quamvis agendis caussis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum, aut relegatorum a Nerone: et jam tres libros absolverat, subtiles, et diligentes, et Latinos, atque inter sermonem, historiamque, medios. Quid hinc apertius, quam in commentariis istis usum esse stylo, qui medius foret inter sermonem familiarem, et eum, quo justa historia scribi solet? Nec Trebellius Pollio tenuem stylum refugit. Sic enim orditur ea, quae de XXX tyrannis edidit: Scriptis jam pluribus libris, non historico, nec diserto, sed pedestri eloquio. Ubi pedestrem historiam non pro solutâ usurpat, quomodo pedestres historias dixit Horatius :sed pro humili, et vix altius se efferente, quam sermo familiaris solet. Ac ne disparem esse apud Graecos rationem putes: Philostratus aperte ostendit, …,hoc est, accuratiorem sermonem, non exigi in commentariis. Nam lib. primo cap. XIII. ita scribit de Damide Assyrio: …. Accuratum, et elegantem sermonem, minime habuit, utpote inter barbaros institutus. Sed quae quotidie agerentur, et familiarium dicta factaque, quaecunque audisset, aut vidisset, exprimere, atque in commentarios suosreferre, apprime idoneus erat, atque in hoc se exercuerat supra caeteros mortales. Etiam Photius auctor est, Memnonem, scriptorem sane prudentem, in sexdecim libris de rebus Heracleae Ponticae, secutum esse …usumque verbis usitatis.