Latin
1.31.4 to 1.31.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.31.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Eos Iibros solum commentarios fuisse plane censeo. Sed de eo utcunque est, idem Photius auctor est, Olympiodorum, qui Theodosii minoris temporibus vixit, historiam suam scripsisse humili stylo, ac plebeio, ac cum hoc sciret, eam …,sive sylvam, inscripsisse, quasi qui aliis materiam solum scribendi praebere vellet: cujusmodi libros Latini commentarios appellant. Reprehendit autem in eo Photius, quod cum illa, quae scripsisset, sylvam appellaret, tamen in libros eam distingueret, et praefationibus ornare niteretur. Sed non video, quid naturae commentariorum obstet, quod in libros dividantur. Sane nec Caesar in commentariis suis hoc refugit. Neque magis adversatur titulo, quod praefationes adjecit: dummodo et illae, uti ab Olympiodoro factum puto, humili stylo scriptae fuerint. Atque haec satis ostendunt, commentarios et vitas humili stylo scribi solere. Sed de justa et legitima historia multo aliter statui debet: ut cui grandis character maxime conveniat, quemadmodum supra diximus. Quod tamen non ita accipi debet, quasi stylum mediocrem vix admittat, tenuem vero plane refugiat. Scio hoc putare Sebastianum Maccium. cujus verba ista lib. II de historia cap. XV: Stylo mediocri, et infimo, veritas exponi, praesertim rei gestae, dedignatur, nevilescat. non enim doctrinis ostenditur, sed verbis, iisque aliquâ fide, et auctoritate dignis, quo gravior, et augustior mentibus hominum appareat. Stylo etiam mediocri, aut infimo, nemo unquam scripsit historiam. Quae vellem erudito viro nunquam excidissent. Poteram eum meis refellere verbis: sed malo pugnare autoritate Marcellini, historici ac rhetoris antiqui, ex cujus historiâ Graecâ nunc sola superest Thucydidae vita. In ea cum dixisset, Thucydidem grandi uti charactere, haec subjicit: …. Ac confirmantur haec iis, quae de eorundem stylo scribit Hermogenes in secundo de formis orationis. Alios quoque historicorum adferrc possum, qui grandi stylo usi non sint: sed nihil attinet fusius de eo agere hoc loco, cum satis id sit manifestum ex libro nostro de Historicis antiquis. Contentus igitur ero adjicere calculum docti Hispani, Sebastiani Foxii, Morzilli Hispalensis: cujus haec oratio lib. de Imitatione, sive ratione styli : Tragici, et heroici carminis scriptores, sublimes, et concitati fere sunt omnes. Epigrammatum, epistolarum, lyricorum, elegorum, mixti generis, hoc est, partim graves, partim moderati, ac demissi, pro rei, quae tractatur, natura. His aliquantum accedunt historici: quorum est gravis moderataque oratio; ni quando, aut res arduae, et sublimes, aut concio aliquae ducis ad milites sublimem exigat orationem. Videmus, ut historiae censeat convenire non tam humilem characterem, quam mediocrem: sed sic ut subinde etiam exigat sublimem. Quare cum multi veterum historiam grandi stylo scribere jubent, id non ita capere oportet, quasi aliter componi non possit: sed quia, quae talis sit, ea imprimis, non voluptati modo esse soleat, sed etiam admirationi.