Latin
1.32.2.2 to 1.32.2.4
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.32.2.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Interea ne alios quidem ab hoc munere excludimus, dum ingenio, et facundiâ, valeant, ac civilium, et bellicarum, et maximarum quarumque rerum scientiam, eorum consuetudine sint consecuti, qui publica tractarint, atque ista gesserint, quae Lucianus enumerat. Vide omnino, quae pro hac sententia scribit Ubertus Folieta lib. de ratione scribendae historiae ad Octavianum Pasquam. Praeter ista vero opus, ut libero sit animo, neque vel spe, vel metu, transversum se rapi patiatur. Tacitus in primo Annalium: Tiberii, Caiique, Claudii, ac Neronis res, florentibus ipsis, OB METUM falsae: postquam occiderant, recentibus ODIIS compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto, et extrema tradere: mox Tiberii principatum, et caetera, SINE IRA ET STUDIO; quorum caussas procul habeo. Atque huc pertinent ista Luciani: …. Imprimis vero, et ante omnia, libero sit animo, ac neque quemquam metuat, neque quicquam speret: quoniam similis esset malis judicibus, qui vel ad gratiam, vel ad odium, acceptâ mercede, sententiam ferunt. Et post pauca: …. Vna denique ulna, certaque mensura est, ut non praesentes auditores adspicias, sed eos, qui in posterum in legendis scriptis hisce versabuntur. Qua de re fusius supra ex eodem diximus. Sed difficile omnino est, ut quis non respiciat praesentes, nisi in tanto honoris fastigio fuerit constitutus, ut longissime emineat supra eos, quos offendere posset. Talis erat ille Leo, de quo ante diximus: unde hoc quoque argumento persuadere ei conatur Sidonius ,valde ad historiam scribendam idoneum fore. Praestanti, inquit, positus in culmine non necesse habet, velsupprimere verum, vel concinnare mendacium. Sed quos gloria non extulit ad tantum decus, hi saepe potentiorum metu sua premere coguntur, quamdiu superstites sunt. Ammianus Marcellinus initio lib. XXVI: Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stylis uberibus explicatas non edidere superstites; ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistolâ Tullius quoque, testis reverendus, adfirmat.