Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XXXII.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.32.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Verissime autem de difficultate scribendae historiae hoc dicere ex historicorum confessione videmus. Diodorus enim Siculus ait, se annos XXX impendisse historiae suae. Dion Cocceius refert, se annis X fuisse distentum colligendae historiae, XII scribendae. Et, ut juniores quoque nominem, Gobelinus Cosmodormio suo annos dedit XLII: Paulus Aemilius historiae Gallicae annos XXX: Paulus Jovius historiae suae annos XXXVII. Nam primum quidem opus est, ut quis sit …,ut est apud Lucianum. Praeterea, ut idem monet, debet esse …. Quae duo idem postea conjungit, cum talem discipulum exigit, qui sit …. Nec satis est, ut naturae praesidiis sit ornatus, et eloquentiâ instructus: sed necesse etiam est, ut civilium, et bellicarum, omniumque rerum magnarum, scientiam sibi parârit. Unde Lucianus postulat …. lmo optandum, ut etiam publicis coetibus, quibus de pace, bello, faederibus, aliis rebus maximis, disseritur, interfuerit, atque adeo etiam ad interiora principum consilia adhibitus sit, bello praefuerit, legationes obierit, et, quae hujusmodi alia sunt, gesserit. Quod haec Luciani verba ostendunt: …. Denique, per Iovem, etiam in castris sit versatus, et milites ipsos, seu cum ad praelia exercentur, seu cum in aciem educuntur, viderit, et arma, et machinas aliquas nôrit, et quid sit diductis cornibus, quid exporrectâ fronte aciem instruere: quomodo cohortes, et turmae ordinentur; et unde, et quid equum emittere, quid obequitare. Neque enim dubium est, quin tales rerum maximarum, quas historia prodit, intelligentiores sint iis, qui de singulis alios rogare coguntur. Unde continuo subdit Lucianus: …. Iccirco Sidonius Apollinatis rogatus ab Leone, Euarigis Gothorum regis consiliario, ut epistolarum loco historiam scribere vellet, Leonem ipsum huic muneri dicit magis idoneum fore, quia eorum esset intelligentissimus, de quibus historiae tractarent: Quotidie, inquit, per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis, pariter ejus negotia, et jura, foedera, et bella, loca, spatia, merita, cognoscis. Vnde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantium, tota denique publicarum rerum secreta didicisse?