Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
De FINE historiae, ac multiplici ejus effectu. Luciani ac Strabonis sententia de hoc expensa. Historias, nisi scripto consignentur, minus quam disciplinas, per manus tradi posse. Recta ad prudentiam via, esse …. Quae dicatur …. Historiam justam nihil esse aliud, quam philosophiam exemplis constantem. Vtrum historiae exempla, an philosophiae praecepta, melius prudentiâ animum instruant. Magis movere exemplum in persona vera, quam imaginem virtutis in persona ficta. Disseritur adversus eos, qui putant, non ante historicos legi debere, quam animum imbueris philosophiae praeceptis. AB internis caussis accedamus ad finem. Nam ut in accidentis proprii definitione praeter subjectum adfertur caussa efficiens proxima: ita habitus per objectum ac finem definiuntur. Sed de fine historiae non similiter veteres sentiunt. Luciano enim finis ejus est …,hoc est, utile. Nimis profecto laxe, ut postea parebit. Interim recte, quod non addit …,sive jucundum, quandoquidem id adjunctum est finis, non essentia. Straboni scopus ejus est veritas. Verum ea proprie non finis, sed necessaria est historiae conditio, imo princeps legitimae historiae nota; unde eam Tullius fundamentum, alii quasi animam historiae faciunt. In hoc dissensu, ut rectius certiusque de fine historiae statuere possimus, distincte ejus fructus, atque effectus enumerabimus. Nam ad hos in scribendâ legendâque historiâ, tanquam ad scopum, collimamus. Effectus historiae vel primarius est, vel secundarius. Primarius vel communis est omnium disciplinarum, vel certae peculiaris disciplinae. Communis effectus est duplex. Prior est, ut conservetur ac vigeat memoria eorum, quae acciderunt. Nam si uspiam opus, ut quae sciunt homines, ea consignent memoriâ: sane in historia id locum habet. Siquidem in disciplinis proprie dictis minus necessaria est scriptura, quia vivâ voce, quasi de manu in manum, tradi possunt: quod de historiis non aeque dici potest: quippe quae circa singularia versentur: haec vero infinita sunt, eoque memoriâ conservari non possunt. Hoc ita esse, satis inde cognoscimus, quod res ab antiquis proditae in tenebris jaceant, nisi quas historiae lumen illustrat. Nam vel maxime de historia verum est, quod de poeta cecinit Horatius : Vixere fortes ante Agamemnona Multi; sed omnes illacrimabiles Vrgentur; ignotique, longâ Nocte, carent quia vate sacro.