Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nec Herodotus dubitat ab istis verbis auspicari historiam suam : …. Quicum consentit illud Plinii ,ut historiam scriberet, rogati: Mihi pulcrum imprimis videtur, non pati occidere, quibus aeternitas debeatur. Atque haec satis ostendunt, cur historiam Cicero appellet, testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, et nunciam vetustatis. Alter communis effectus est, ut ex singularibus universale praeceptum observetur: universale item praeceptum singularibus exemplis illustretur, et comprobetur. Quid enim certius, quam, ex mamoria eorum, quae plurimum contingunt, et observatione caussarum, ob quas contingunt, in omni vitae genere peritiam ac prudentiam nasci? unde scite Afranius dixit in togata, cui Sellae nomen; Vsus me genuit, mater peperit Memoria: Sophiam vocant me Graii, vos Sapientiam.