Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque idem nos in adversis patientes facit, dum animo obversatur, non recusare nos debere communem hominum sortem. Utriusque istius utilitatis ibidem meminit Dio, ubi de historiae gnaro sic scribit: …. Quis ex istis non videt, historiam a Cicerone jure optimo vocari magistram vitae: pulcherrime item a Dionysio Halicarnassensi dictum esse, …. Nam ut civilis prudentia praeceptis docet severis, quid fieri oporteat: ita historia praecepta illa condit varietate exemplorum, quo facilius animis inscribantur, atque inhaereant: quemadmodum in praefatione operis disserit Agathias. Imo si alterutrâ carendum; satius videtur, praecepta philosophiae a doctore nullo hausisse. Nam philosophia caussas universales exponit, eoque communibus praeceptis insistit. Historia vero in singularibus versatur. Quemadmodum vero, cum aegrotamus, medicum experientem praeferimus illi, qui in Hippocratis lectione fuerit exercitatus, ac de universo genere egregie sciat disputare, verum experientiae sit nullius: ita quoque non tam cum eo consilium capere oportet, qui in philosophorum schola hauserit communia vivendi praecepta, quam cum illo, qui vel assiduâ historiae lectione, vel experientiâ longâ, multa ejusdem generis egregio judicio observârit. Sunt vero haec eo majoris, quod cognitio ista ex historiis, et facillima sit, et tutissima; cum illa, quam per experientiam consequimur, et diutinum tempus requirat, et multis sit periculis obnoxia: cujus rei exemplum esse potest Ulysses Homericus, qui, non sine magnis calamitatibus ,Dispar vero, ut dixi, historiae ratio est: quippe ubi alienos errores, ac casus, (ut pulchre Polybius disserit lib. I. postquam Atilii Reguli cladem exposuerat,) sine ullo periculo nostro, videamus: ubi item res prope omnes, adeo locis et temporibus distantes, in una quasi tabella ob oculos ponantur. Atque haec de effectis primariis dicta sunto. Secundarii vero effectus sunt duo. Eorum unus est voluptas, et delectatio; quae tergemino ex fonte promanat. Ac primum ex eo, quia historia res singulares tractet, quae cum sensuum objecta sint, facile a quo vis intelliguntur. Deinde vero ex varietate summâ, quae saepe mirandos habet eventus. Ac denique inde, quod aliena pericula videamus salvi ipsi atque incolumes: quae res hominibus jucunda esse solet; juxta illud Lucretii ,Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, Eterra magnum alterius spectare laborem: Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas; Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.