Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Est hoc de effectu illustris plane locus apud M. Ciceronem. Sic enim scribit epistolâ ad Lucceium: Nihil est aptius ad delectationem lectoris, quam temporum varietates, fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt jucundae. Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem: caeteris vero, nullâ perfunctis propriâ molestiâ, casus alienos sine ullo dolore intuentibus, etiam ipsa misericordia est jucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi avelli jubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est, clypeum esse salvum: ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cujus studium in legendo non erectum Themistoclis fugâ redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet, quasi enumeratione fastorum. At viri saepe excellentis ancipites, variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem: si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus jucundissimae lectionis voluptate. Pertinet huc etiam Plinii illud ad Capitonem: Hoc prope sola historia polliceri videtur. Orationi enim, et carmini, est parvagratia, nisi eloquentia sit summa: historia quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines naturâ curiosi, et quamlibet nudâ rerum cognitione capiuntur; ut qui sermunculis etiam, fabulisque ducantur. Voluptatis istius, quam ex historicis capere est, illustre exemplum habemus in sapientissimo Arragoniae rege Alphonso. Alphonsus, Castiliae et Siciliae rex, lectione Liviana dicitur restitutus valetudini medicorum judicio deploratae: et Ferdinandus eorum regnorum dominus sontico dicitur morbo liberatus lectione Curtii: et Laurentius Medicus valetudinem, absque medicamentorum ope, dicitur recuperasse acroamate suavis historiolae unius de Conrado III Imp. qui cum tandem precibus nobilium feminarum hoc dedisset, ut ipsis ex urbe liceret abire inviolatis, et secum exportare quantum humeris possent: pulcherrimo dolo ludificatae sunt Imperatorem, exportando maritos suos; quos inter erat Guelfus, Bavariae dux, infestissimus hostis imperatoris: tantumque abest, ut propterea revocaret promissum imperator, ut prae gaudio lacrymas non tenuerit, oppido, quod delere statuerat, pepercerit, et cum hoste infensissimo sit conciliatus. Qui cum gravissimo morbo laboraret, multaque incassum medici remedia adhiberent, Curtii de Alexandro historiam legere coepit, eâque tantopere delectatus fuit, ut valetudini restitutus dixisse dicatur ,Valeant Avicenna, Hippocrates, medici caeteri: vivat Curtius, sospitator meus.