Latin
1.9.1.1 to 1.9.1.3
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.9.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ipsa artis praecepta transitum. Ea strictim comprehensa a Tullio. Veritas historiae basis atque anima, ejusque vis in animis humanis. Securitas eorum damnata, qui auditis acquiescunt. Thucydidae ac Polybio laudabilis industria in vero cognoscendo. Ridicula Graeculorum, atque aliorum etiam vanitas, qui, ut auditorem admiratione percellant, confugere solent ad ficta prodigia, ac res fidem omnem excedentes: atque ad effugiendam vanitatis notam, satis fore putant, si addant sollemne suum, AIUNT, FERTUR, vel aliquid quod tantumdem valeat. Theopompum, Herodotum, Timaeum, Memnonem, Dionem, Zosimum, et e Latinis inter alios Velleium, non semper litâsse Veritati. Vita Karoli M. a quodam Turpino scripta, turpibus mendaciis referta. Vanitas Paulli lovii. Non raro deprenditur, historicum velle fucum facere lectori ex eo, quod anxie nimis, vafreque hoc agat, ut sibi credatur. Amplificatio, oratoris, ac poetae instrumentum, non item historici. Alexandri M. judicium de fama. Cur ignosci etiam debeat historicis, si veritatis lineâ excidant: imprimis in rebus vetustis, ac eas inter in urbium primordiis. Praeter rerum obscuritatem ex vetustate provenientem, etiam nimiam veterum credulitatem esse in caussa, cur fabulas saepius historiis suis adspergant. Vopisci dictum, nullos non historicorum aliquid mentiri. Nec tamen albâ eos lineâ signari debere, qui imbecillitate, quique studio fallunt. Valerii Antiatis error de Pytbagorae aetate, a Livio etiam notatus. Iam olim in dubium vocatum, an Alcibiades Eupolin in mare praecipitâsset: item an Zaleucus Locris leges dedisset. Ovidio lux. …. PErvenimus ad alteram instituti hujus partem, ipsaque artis praecepta; quae …deinceps trademus. (De modo scribendae historiae haec observat Autor ex Isidoro Hisp. lib. VI Orig cap. XII: At vero historiae majore modulo scribebantur, et non solum in charta, vel membranis, sed etiam in omentis elephantis, (ita pro momentis legendum,) textibusque e malvarum foliis, atque palmarum. De scribendâ historiâ fuse agit Ludovicus Vives, lib. III De ratione dicendi . Historiae scribendae leges etiam scripsit Bernardinus Baldus Urbinas, vir undecunque doctissimus: cujus utinam omnia lucem vidissent.) Ac summa quidem capita eorum delibat M. Tullius libro secundo de Oratore: cujus iccirco verba apponere visum fuit. Nam, inquit, quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde nequid veri non audeat? nequa suspicio gratiae sit in scribendo? nequa simultatis? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in rebus, et verbis. Rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis, memoriaque dignis, consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectantur, et de consiliis significari quid scriptor probet, et in rebus gestis declarari, non solum quid actum, aut dictum sit, sed etiam, quomodo: et cum de eventu dicatur, ut caussae explicentur omnes, vel casus, vel sapientiae, vel temeritatis: hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam qui fama ac nomine excellant, de cujusque vita atque natura. Verborum autem ratio, et genus orationis fusum, atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac judiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis, prosequendum est. Hactenus Tullius. Cujus vestigiis insistemus, sed sic, ut plenius de singulis agamus.