Latin
1.9.1.4 to 1.9.1.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.9.1.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ac fundamentum quidem historiae Cicero esse dicit veritatem: quomodo et Dionysius Halicarnassensis, …,inquit, …:et Diodorus Siculus, …. et Strabo lib. XI, ubi quae de Amazonibus narrantur, inter fabulas refert, …. Historiarequirit veritatem, sive ea vetus sit, sive nova: monstrosa autem, velnulla admittit, vel rara. Praeclare quoque de ea Polybius lib. I: …. Nempe cum historia haut aliter ac cum arteria aspera comparatum est. Uti enim haec rejicit, quicquid inciderit: ita historia aversatur ac repellit, quicquid a vero abhorret. Iccirco Timaeus, eodem Polybio teste, dicebat, regulam quidem rectitudine, at historiam veritate definiri. Sunt et illa Polybii verba in Excerptis lib. XIII: …. Equidem existimo, Naturam mortalibus Veritatem constituisse Deam maximam, maximamque illi vim attribuisse. Nam haec cum ab omnibus oppugnetur, atque adeo omnes nonnunquam verisimles conjecturae a mendacio stent; ipsaper se nescio quomodo in animos hominum sese insinuat; et modo repente illam suam vim exerit; modo tenebris obtecta longo tempore; ad extremum suapte vi ipsa vincit obtinetque, et de mendacio triumphat. Sed quod de pulcherrimis quibusque rebus proverbio celebratur, eas difficiles esse: id locum etiam habet in Veritate, quae, ut Democritus dicebat, alto saepe puteo presla latet: adeo ut nulli aerumnabili labori, nulli etiam impensae, parcendum sit: in quo praeter alios Theopompus pulcro fertur praeisse exemplo. Nec enim satis est, ut mentiendi absit libido, quâ tamen multi historicorum minime vacant: verum etiam abesse debet securitas omnis, omnisque credulitas: ac propterea maxime fidem merentur, qui, ne parum explorata, atque, ut Polybius loquitur, …scriptis consignent, continent se intra ea, quae suo, et parentum aevo, contigere: adeo ut nihil prodere necesse habeant, nisi cui interfuerint ipsi, vel quod non saltem acceperint a viris fide dignis, qui interfuissent. Fecit id Thucydides, qui haut satis fore putavit, si cognosceret ab Atheniensibus, quae de rerum gestarum veritate atque ordine apud eos dicerentur, (jure enim metuebat, ne honori suo velificantes non pauca confingerent) verum insuper nullis parcere sumtibus voluit, quo etiam Lacedaemoniorum de iis sententiam intelligeret. Auctor istius rei nobis est Marcellinus in vita ejus: qui illum voluisse ait, ….