Latin
Lines 1.274-1.314
Germanicus, Claudius Caesar Germanicus: Aratea 1.274-314
Not analysed yet
summa genu subvorsa tenet, qua se lyra volvit.
Contra spectat avem vel Phoebi quae fuit olim
cygnus vel Ledae thalamis qui illapsus adulter
furta Iovis falsa volucer sub imagine texit.
inter defectum sidus cygnumque nitentem
Mercurialis habet sedem Lyra. multa videbis
stellarum vacua in cygno, multa ignea rursus
aut medii fulgoris erunt. penna utraque laeta,
dexterior iuxta regalem Cepheos ulnam,
at laeva fugit instantem sibi Pegason ala.
piscibus interlucet equi latus, ad caput eius,
dextra manus latices qua fundit, aquarius exit.
quo prior aegoceros semper properare videtur
oceano mersus sopitas condere flammas.
tum brevis occasus ortusque intercipit hora,
cum sol ambierit metas gelidi capricorni.
nam neque perficiet cursus et vota brevis lux,
et cum terrores auget nox atra marinos,
multum clamatos frustra exspectaveris ortus.
tunc rigor aut rapidus ponto tunc incubat auster;
pigra ministeria, et nautis tremor alligat artus.
sed rationem animi temeraria pectora solvunt,
nulla dies oritur, quae iam vacua aequora cernat
puppibus, et semper tumidis ratis innatat undis.
in terra temptare undas iuvat, aspera sed cum
adsultat lateri deprensae spuma carinae,
tunc alii curvos prospectant litore portus
inventasque alii terras pro munere narrant,
interea exanimat pavidos instantis aquae mons.
ast alii procul a terra iactantur in altum,
munit eos breve lignum et fata instantia pellit,
nam tantum a leto, quantum rate fluctibus, absunt.
Belligeri Titan magnum cum contigit arcum
ducentemque ferum sinuato spicula nervo,
iam clausum ratione mare est, iam navita portu
infestam noctem fugitat longasque tenebras.
signum erit exoriens nobis tum nocte suprema
scorpios, ille micat super freta caerula cauda.
insequitur gravis arcus et in lucem magis exit.
tunc alto Cynosura redit, tunc totus in undas
mergitur Orion, umeris et vertice Cepheus.