Latin
Lines 1.315-1.359
Germanicus, Claudius Caesar Germanicus: Aratea 1.315-359
Not analysed yet
Est etiam, incertum quo cornu missa sagitta,
quam servat Iovis ales. habet miracula nulla,
si caelum ascendit Iovis armiger. hic tamen arvo
unguibus innocuis Phrygio rapuit Ganymeden
et telo appositus custos, cum Iuppiter arsit
in puero, luit excidio quem Troia furorem.
Delphin inde brevis lucet iuxta capricornum
paucis sideribus, tulit hic Atlantida Nymphen
in thalamos, Neptune, tuos, miseratus amantem.
Sidera, quae mundi pars celsior aethere volvit
quaeque vident boream ventis adsueta serenis,
diximus. hinc alius declivis ducitur ordo,
sentit et insanos obscuris flatibus austros.
Primus in obliquum rapitur sub pectore tauri
Orion. non ulla magis vicina notabit
stella virum, sparsae quam toto corpore flammae;
tale caput, magnisque umeris sic balteus ardet,
sic vagina ensis, pernici sic pede lucet.
talis ei custos aderit canis ore timendo.
ore vomit flammam, membris contemptior ignis.
Sirion hunc Grai proprio sub nomine dicunt.
cum tetigit solis radios, accenditur aestas,
discernitque ortu longe sata, vivida firmat,
at quibus adfectae frondes aut languida radix,
exanimat. nullo gaudet maiusve minusve
agricola et sidus primo speculatur ab ortu.
Auritum leporem sequitur canis et fugit ille,
sic utrumque oritur, sic occidit in freta sidus.
tu parvum leporem rimare sub Orione.
At qua cauda canis languenti desinit astro,
fulgent Argoae stellis aplustria puppis,
puppe etenim trahitur, non recto libera cursu,
ut cum decurrens inhibet iam navita remos
aversamque ratem votis damnatus ad oram
perligat, optatam cupiens contingere terram.
sed quia pars violata fuit, coeuntia saxa
numine Iunonis tutus cum fugit Iason,
haec micat in caelo, lateri non amplior auctus,
quam surgit malus; qua debet reddere proram,
intercepta perit nulla sub imagine forma;
puppis demisso tantum stat lucida clavo.
Haud procul expositam sequitur Nereia pristis
Andromedam. media est Solis via, cum tamen illa
terretur monstro pelagi gaudetque sub axe
diverso posita et boreae vicina legenti.