Latin
12
Germanus Parisiensis, Vita 12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Caeterum revelationum suarum quis scrutator introeat, cui ante quatuor annorum curricula, ipsa episcopatus sui causa non est abscondita Itaque positus in sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portae Parisiacae porrigi. Interrogans quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret. Quod post civitatis ejus episcopo (c) decedente dum præcellentissimo regi Childeberto occurreret, in ejus electione effectum illa vox promeruit. Ordinatusque pontifex qualis qUantusque se gesserit, hoc expedire lingua mortalis non sufficit, quoniim supra hominem fuit omne quod edidit. Denique adeptus gradum cur. e pastoralis, de reliquo monachus persistebat. Hinc se frequentibus exercebat vigiliis, inde continualis macerabat mediis. Pernoctabat algida senectus per hiemem sustinens dupliciter frigus, aetatis et temporis, quod nec tolerare possint petulenti juvenes: seipsum pene obliviscens pro victoria corporis, tanquam si simul accessissent dignitas et necessitas; quæ vero eleemosynæ iam de rebus ecclesiæ quam populi oblatione vel regio munere per manus Sancti factae sunt, solus ille qui omnia scit, novit et numerat.