Latin
13
Germanus Parisiensis, Vita 13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. deniQue quadam vice præcellentissimus Childelertus rex cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad palatium; interrogatus a rege si adhuc resideret quod egenis tribueret, respontlit medietatem resedisse, nec invenisse inopes quibus totum expenderet. Cui rex inquit: «Domine, dona quod restitit: nam Christo largiente quod donetur non deficiet: »incidens aurata missoria, argentea vasa comminuens, quidquid primum habuit dans sacerdoli ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud sede misencordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent, et I de suis talentis egeni ditescerent, festini ad futura lucra; ut bratheum semen (a) sererent, et post messores accederent aurolentam per segetem: ut sacerdos locupletaretur regalibus thesauris, ei in regem floreret gratia sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit.