Latin
32
Germanus Parisiensis, Vita 32
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII Prorsus illud stuporis retexatur in pagina. Eunte sancto viro ad beati martyris Symphoriani occursum, dum de vico Cervdone in Murvino (b) progreditur, habitatores loci occurrentes suggerunt Ut segetem Panitiæ [An. ,Pistoficiæ] muli ris viduæ nihil habentis residui, quæ ab ursis vastabatur, visitare praeciperet, et sancto suo adventu repelleretur incursio. Qui concitus ministris irridentibus ad locum perducitur, et oratione data desuper fecit signaculum. Hinc instinctu divino in parentales bestias feralis ira succenditur, odium nascitur in affectu, in pace pugna committitur. Furore bestiæ bis armantur, statim praefocatur unus ursus ab altero, et ipse qui restiterat dum vellet foras egredi, sepis palo transfoditur. Sic utrique vastatores uno momento perimuntur et ipsi sibi confestim arma mortis effecti sunt. Post ipsi redeunti mulier pelles ursorum obtulit ex studio, et quasi victori suo repræsentat spolium. quod tamen omnino ipse recusavit accipere; et qui prius riserant, poenitere cœperunt videntes miraculum.