Latin
33
Germanus Parisiensis, Vita 33
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Et quoniam de Dei dono non debet esse fastidium, illud e'iam breviler ducimus explicandum. Beretrudis quaedam mulier Munsunthi [. 4/. ,Munsuinthi ]matrona, dum tempore litaniarum prae cæcatis oculis non posset ire cum populo, audiens chorum psallentium cum lacrymis domini Germani implorat auxilium. Tertia sequenti nocte per suporem visus est ei vir beatissimus astare prope lectulum et quasi cæcis oculis fecisse signaculum. Evigilans mulier marito narrat quae gesta suni. Mox stillante sanguine dies oculis redditur, et diuturnum post nubilum lumina sereno radio micuerunt Clarescente quoque die ad missam cum populo progreditur mulier in processu, ita ut sancti viri sic visa per somnium esse imago remedium.