Latin
4
Germanus Parisiensis, Vita 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Igitur quadam vice dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando monacho in fenile cum lumine, carbone decidente, flamma fenum corripuit, et arida nutrimenta vorax ignis allambit. Concurrentibus reliquis, nec tamen incurrentibus, tardius ipse prosilieus, rapta de foco cucuma, ascendens supra fabricam concinens Alle luia, funde ns paululum aquae in crucis imaginem restinxit incendia: ac de manu Sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix exslinguerent flumina. Quod tamen postero die cujus insidiis actum est hostis ipse confessus est.