Latin
5
Germanus Parisiensis, Vita 5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Chariulfus quidam Francus partim villaR basilicæ res obstinatus invaserat. Quem cum Vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret, nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit. Statim ex vicino ferus ursus exsi— Mens tres illius equos interfecit. nec sic a duritia rcsipiscit. Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem. Sex jumenta interemit, nec sic quoque poena suffecit. Tertia idem nocte novem vehicula prosternit, triplicato cadavere: sic labor crescebat in cladem. Dehinc ad beatum Virum tardius dirigit puerum; agrum reformat invasum, calamitas compescitur. Id actum est, ut bestia castigante homo sensuin acciperet, et daret non intelligenti bellua rationem.