Latin
40
Germanus Parisiensis, Vita 40
Unproofread scanNot analysed yet
XL. Retinet ejus laureas et pagus Bituricus. Igitur Pastor bonus cum de vico Novigeoto ad Vicum Novum (d) visitandi regis cura solita pervenisset, offert se quædam vetula annorum bis quaterna gerens in caecitate curricula. Cujus super oculos signum nostrae redemptionis Sacerdos imponens, imperat ut sequens iret qua Pontifex pergeret. Altera quoque die cum praedicto occurreret ei ex improviso, sanguinem manantem de lumine largo fonte salutem suam oculi lacrymabant. Quae inter reliquos astante sancto viro conspicitur. Qui tollens se de consessu, mulierem at pote cæcam trabit in diversorium, quo sibi erat cubiculum. Cujus lumina aqua tepid i suis manibus abluens, diem refudit in oculis. Quae mox tucem inspicit, sancti viri digitos insatiata gaudio suis immersit faucibus, pariterque ministris compunctione deCentibus videre se hominem qui caecis pro pecunia in domo lumina dispensaret. Sed haec ia cubiculo praesente me gesta sunt.