Latin
41
Germanus Parisiensis, Vita 41
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. Cum ad possessionem ecclesiae quae dicitur Inethe (AI. ,in Æthe), Sacerdos accederci, quidam ei fit obvius, conquerens de quadam villa se solum incolumen esse, universos vero accolas gravi tædio laborare. Cujus eulogiis ad infirmos portatis, statim ab ægrotis languor omnis fugatus est, et primo gustu eulogiarum morbus cum pane consumptus est. Sic fuit ab illa turba cum esca sanitas manducata!