Latin
65
Germanus Parisiensis, Vita 65
Unproofread scanNot analysed yet
LXV. Quanta vero fuerit virtus ejus signaculi, adest inler reliqua res ista testimonii quae producitur in sequenti. Cum de basilica sancti Martini ad villam sanctae ecclesiae Scveriaco (Sivray apud Turones) recurreret, adjungitin itinere quemdam Amantium juvellem, quem deprehendit a Judaeis duci nexum in ferreis. Requiritur quid fecerit. Puer respondit veraciter ob hoc duci in vinculis, quia se recusaret legibus subdi Judaicis. Tunc dissimulabant cum clave Judæi vincula ferri reserare. Facto a sancto viro desuper crucis signaculo, mox ferri sera revellitur.