Latin
66
Germanus Parisiensis, Vita 66
Unproofread scanNot analysed yet
LXVI. Itidem cum Parisios ad basilicam sanctorum Gervasii et Protasii orandi causa procederet, januis obseratis ingressus illi negatus est. Tunc requisitis clavibus, nec ipsis aperientibus, sic reseravit pessulum, facto crucis signaculo. Stupor animos invasit praesenti miraculo, aperiri de virtute quod clave duce non potuit. Hæc quoque veneranda praesente me gesta sunt.