Latin
Filia.1 to Filia.3
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum Filia.1-3
Not analysed yet
Rex quidam regnavit, in cuius imperio erat quidam iuvenis a piratis captus, qui scripsit patri suo pro redemptione. Pater noluit eum redimere sic, quod iuvenis multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in domo erat, quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae saepius incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat, quod nullam consolationem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue emittebat. Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait iuvenis ei: "O bona puella, utinam velles pro mea liberatione laborare!" Quae ait: "Quomodo potero hoc attentare! Pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare! Et si te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redemptionem perderet pater meus. Verumtamen mihi unum concede, et liberabo te." Ait ille: "O bona puella, pete a me, quid tibi placuerit! Si mihi est possibile, ego concedam." At illa: "Nihil aliud peto pro tua liberatione, nisi quod me in uxorem ducas tempore opportuno." Qui ait: "Hoc tibi firmiter promitto." Statim puella, patre ignorante, ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: "O fili, de tuo adventu gaudeo. Sed dic mihi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti!" Ait ille: "Filia regis est, quam in uxorem habeo." Ait pater: "Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas." Ait ille: "O pater, quid dicis! Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manu inimici et fortiter vinculatus, tibi pro mea redemptione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in uxorem ducere volo." Ait pater: "Fili, probo tibi, quod non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium decepit, quando, ipso ignorante, te a carcere liberavit. Pro qua liberatione pater eius multa perdidit, que pro tua redemptione habuisset. Ergo videtur, quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Item alia ratio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere, et ideo quia eius libido erat causa liberationis tue, non mihi videtur, quod uxor tua erit."