Latin
Filia.4 to Filia.5
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum Filia.4-5
Not analysed yet
Puella audiens istas rationes ait: "Ad primam respondeo, quando dicis, quod ego decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicuius auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, iuvenem istum a carcere liberavi, ei si pater meus pro eo redemptionem accepisset, non multum propter hoc ditior fuisset, et tu per redemptionem depauperatus esses. Ergo in isto actu te salvavi, quod redemptionem non dedisti, et patri meo nullam iniuriam feci. Ad aliam rationem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter pulchritudinem aut propter divitias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus nullum istorum habuit, quia pulchritudo eius per carcerem erat annihilata; nec dives fuit, quia non habuit, unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia fortitudinem perdidit per carceris macerationem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi. Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.