Latin
kauf.12 to kauf.15
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum kauf.12-15
Not analysed yet
Cum autem semel in lecto suo iacuisset, ad memoriam reduxit, quomodo mercatori obligatus esset. Suspiria, gemitus et fletus misit. Audiens haec puella ait: "O domine, quid est tibi? Cur tantum affligitur anima tua?" Qui ait: "Heu mihi, tantum te dilexi, quod pro tuo amore filius mortis sum!" At illa: "Dic, quomodo!" Respondit miles: "Obligatus sum uni mercatori in tali forma: Defecit mihi pecunia, ut tibi solverem, mutuavi ab uno mercatore mille marcas auri, ita quod, si non solverem die assignata, ipse potestatem haberet, ubicumque vellet, in toto corpore meo tantum pondus de carnibus meis abscidere. Quindena iam transiit de conventione, propter nimium amorem, quem habeo ad te, oblitus fui et haec est causa doloris mei." At illa: "Noli tantum contristari, ad illum perge et pecuniam eius ei duplica! Si vero ei non placuerit, quaere, quidquid ei placeat, et hoc ego tibi dabo." Miles hoc audiens ad mercatorem perrexit et eum satis honorifice salutavit dixitque ei: "Domine, diem meum non tenui, igitur graviter deliqui et pro delicto tibi pecuniam duplicabo." Ait mercator: "Carissime, scire debes, quod conventionem meam servare volo, quam per litteras es mihi obligatus." Qui ait: "Si ergo ad hoc non vis assentire, pete a me, quantum volueris, et obtinebis." Ait mercator: "Quid verba multiplicias? Iam dixi tibi, crede mihi, conventionem asscriptam inter nos habere volo." Statim fecit eum capi et ad iudicium duci. Lex autem erat, quod, sicut homo voluntarie se obligaret, ita et iudicium reciperet. Interim puella exploratores habebat, quomodo de amasio suo tractaretur. Exploratores revertentes nuntiaverunt ei, quod ad iudicium ductus fuerit. Puella hoc audiens ait intra se: "Si ille morietur, ego ero rea; non fiet ita." Statim crines capitis sui perscidit ad modum viri, vestes mulieris mutavit et sicut vir per omnia se praeparavit ascendensque dextrarium ad iudicium equitavit. Cum autem iudex eam vidisset, notitiam eius in nullo habebat, quia credebat eam esse virum. Et dixit ei: "Carissime, unde venis?" Quae ait: "De partibus marinis venio a causa, per istam civitatem transitum feci et a viris fide dignis audivi, quod quidam miles hic inter vos per quendam mercatorem male sit tractatus, et ideo iudicium intravi, ut militem a morte liberarem."