Latin
kauf.16 to kauf.20
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum kauf.16-20
Not analysed yet
Ait iudex: "Carissime, illum iuvare non potes, quia lex huius regni dictat, quod, sicut homo se voluntarie obligaverit, sic sine contradictione iudicium recipiat, si conventionem non impleverit. Miles iste convenit cum mercatore illo pro quadam summa pecuniae, quod, si non solveret die statuto, habeat potestatem plenariam in toto corpore, ubicumque ei placuerit, tantum pondus, quantum sit de pecunia, abscidere, et ideo hoc nullo modo potest fieri, nisi occidatur." At illa: "Domine, si mercator hoc tantum concederet, ut vita eius redimi posset, numquid tibi placeret?" Qui ait: "Peroptime." Conversa puella ad mercatorem ait: "Care, quid prodest tibi, si occidatur ille? Nonne melius est tibi, aurum et argentum recipere pro eo pro tua voluntate, quam mortem eius videre?" Ait mercator: "Bone domine, si posses mihi totum imperium dare, vitam eius non concederem." Quae ait: "O bone mercator, ex quo iudex vitam eius desiderat, fac tu similiter!" At ille: "Quod dixi, dixi et hoc in corde meo affirmavi." Quae ait: "Domine iudex, ex quo ita est, quod nec prece nec pretio iste mercator potest flecti, peto instanter, ut legem exerceas tam pro milite quam pro mercatore." Dixit iudex: "Quidquid lex iubet, hoc implebo." Ait illa mercatori: "Dic mihi, in qua parte corporis carnes eius velis abscidere!" Et ille: "In pectore, ubi cor iacet." Quae dixit iudici: "Domine mi, coram omnibus dixisti, quod iustitiam velis tenere pro milite sicut pro mercatore. Ex quo ita est, peto instanter beneficium legis. Rex dicit, quod, quicumque sanguinem alicuius effuderit, sanguis eius pro eo effundatur. Miles iste tantum conventionem fecerat de carnibus abscindendis, non de effusione sanguinis. Tu ergo mercator impleas conventionem tuam, ubicumque volueris in toto corpore eius, sed videas, ne sanguinem eius effundas, quia, si hoc feceris, beneficium legis recipies." Dicit ei mercator: "Ex quo ita est, da mihi pecuniam meam, et tibi remitto omnem actionem, quam contra te habebo." Quae ait: "Dico tibi, quia non denarium ab eo obtinebis. Coram omnibus tibi obtuli et renuisti." Et conversa ad iudicem ait: "Carissime, da iudicium!" Qui ait: "Vita est salvata militis; numquam evelli potest sine sanguinis effusione, de mentionem fecit in conventione; et quia mercator renuit, quod suum erat, transeat ergo sine solutione."