Latin
mira.34 to mira.39
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum mira.34-39
Not analysed yet
Cum vero navigassent, ventus erat eis oppositus et subito ducti sunt ad eandem civitatem, in qua erat mater eius in castro. Qualis erat civitas aut quod regnum, penitus nautae ignorabant. Cum autem civitatem miles intrasset, quidam civis ei occurrebat et ait ei: "Domine, quo tenditis?" Et ille: "Hospitium quaero." Civis vero ad domum suam cum tota familia sua duxit et splendide eis ministravit. Cum vero in mensa sederent, dominus Gregorius hospiti dixit: "Domine, qualis est civitas illa et quis dominus istius terrae?" At ille: "Carissime, unum virum valentem imperatorem habuimus, qui mortuus est in terra sancta, qui nullum heredem praeter suam sororem post se reliquit; quidam dux eam in uxorem petiit, quae nullo modo copulari intendit. Ille ex hoc indignatus totum regnum istud excepta civitate ista manu forti acquisivit." Ait miles: "Numquid secretum cordis mei potero secure propalare?" At ille: "Domine, etiam cum omni securitate." Qui ait: "Miles sum; si placet, die crastina ad palatium pergas et cum senescallo sermonem de me facias, quod, si salarium mihi dederit, pro iustitia dominae isto anno pugnabo." Ait civis: "Non dubito, domine, quin de adventu tuo gaudebit tot corde; die crastina ad palatium pergam et finem huius rei faciam." Mane surrexit, ad senescallum perrexit et de adventu eius intimavit. Ille non modicum gaudens pro domino Gregorio nuntium destinavit. Cum eum vidisset, dominae est praesentatus et multum commendatus. Quem cum vidisset, intime eum respexit; sed quod erat filius eius, penitus ignorabat. Ipsa eum submersum a multis annis credidit. Senescallus in praesentia dominae eum conduxit, ut per integrum annum ei ministraret. Die crastina ad bellum se parat, adest dux in campo cum exercitu magno, dominus Gregorius bellum aggreditur, omnes penetravit, quousque ad ducem pervenit, quem in eodem loco occidit et caput eius amputavit et victoriam obtinuit. Miles vero post haec de die in diem proficiebat, fama eius undique circuibat, sic quod, antequam annus fuisset completus, totum regnum a manibus inimicorum acquisivit.