Latin
mira.40 to mira.45
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum mira.40-45
Not analysed yet
Deinde ad senescallum venit et ait: "Carissime, vobis constat, in quo statu vos inveni et ad quem statum duxi; rogo ergo, trade mihi salarium, quia tendo pergere ad alium regnum." Ait senescallus: "Domine, plus meruisti, quam ex conventione tenemur tibi; ideo ad dominam nostram pergam, ut de statu ac mercede finem faciam." Cum autem ad dominam venisset, ait: "O domina carissima, dicam vobis aliqua verba proficua, ex defectu capitis omnia mala sustinuimus; ideo bonum est virum accipere, per quem poterimus de cetero securi esse. Regnum vestrum in divitiis abundat, et ideo virum propter divitias accipere non consulo; unde ignoro, ubi melius ad honorem vestrum et commodum totius populi poteritis virum accipere, quam dominum Gregorium." Illa vero solebat semper respondere: "Voveo deo, quod numquam copulabor viro." Sed ad verbum senescalli diem deliberationis constituit ad respondendum. Adest vero dies, cunctis audientibus domina dixit: "Ex quo dominus Gregorius valide nos et regnum nostrum de manibus inimicorum liberavit, eum in virum accipiam." Haec audientes gavisi sunt valde, diem nuptiarum constituit, ambo cum magno iubilo et consensu totius imperii in matrimonium sunt coniuncti, filius cum matre propria; sed quales essent, utrique ignorabant. Facta est inter eos dilectio magna. Accidit quadam die, quod dominus Gregorius ad venandum perrexit; ait quaedam ancilla dominae: "O domina carissima, numquid dominum nostrum regem in aliquo offendisti?" Quae ait: "In nullo. Credo, quod in mundo non inveniuntur duo adinvicem ligati in matrimonio, qui tantum se diligunt mutuo, sicut dominus meus et ego. Sed dic mihi, carissima, quare protulisti talia verba?" At illa: "Omni die, quando ponitur mensa, dominus noster rex illam cameram privatam intrat laetus; sed cum exit, lamentationes et fletus emittit; deinde faciem lavat; sed quare hoc fit, penitus ignoro." Domina cum hoc audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen intime respexit, donec ad illud foramen venit, in quo tabellae erant, quas singulis diebus solebat legere, quomodo inter fratrem et sororem genitus esset; et tunc amare flevit. Illae enim erant tabellae, quae in cunabulo suo erant inventae. Domina vero cum tabellas invenisset, statim notitiam illarum habebat, aperuit, scripturam legit de manu propria, intra se cogitabat: "Numquam homo iste ad tabellas venisset, nisi filius meus esset." Incepit alta voce clamare ac dicere: "Heu mihi, quod sum nata ac in mundo educata! Utinam in die conceptionis meae mater mea fuisset exstincta!"