Latin
mira.51 to mira.56
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum mira.51-56
Not analysed yet
Mater cum in filio tantum dolorem vidisset, ait: "O fili dulcissime, pro peccatis nostris peregrinabor toto tempore vitae meae, tu vero regnum gubernabis." Qui ait: "Non fiet ita! In regno mater expectabis, ego vero peregrinabor, donec a deo peccata nostra sint dimissa." De nocte surrexit, lanceam suam fregit, vestimentis se induit peregrini, matri valefecit et nudis pedibus ambulavit, quousque extra regnum pervenit, deinde ad quandam civitatem in noctis obscuritate venit ad domum unius piscatoris, a quo hospitium pro dei amore petivit. Piscator eum diligenter respexit et cum membrorum decentiam et corporis dispositionem vidisset, ait ei: "Carissime, verus peregrinus non es; hoc bene apparet in tuo corpore." At ille: "Licet vere peregrinus non fuero, hospitium tamen dei amore nocte ista peto." Uxor piscatoris, cum eum vidisset, pietate mota preces fundebat pro eo, ut introduceretur. Cum autem introductus fuisset, retro ostium grabatum parari iussit, piscator pisces cum aqua ei dedit et panem, et inter cetera ei dixit: "Tu peregrine, si sanctitatem cupis invenire, loca solitaria deberes accedere." At ille: "Domine, libenter hoc attemptarem, sed locum talem ignoro." Qui ait: "Die crastina mecum pergas et ad locum solitarium te ducam." Et ille: "Deus sit tibi merces!" Mane vero piscator peregrinum excitavit, in tantum enim festinabat, quod tabellas suas parvas retro ostium dimisit. Piscator cum peregrino mare intravit, per XVI miliaria in mari navigabant, donec ad quandam rupem pervenit habens circa pedes eius compedes, qui sine clave non poterant aperiri; sed postquam compedes serasset, claves in mari proiecit, deinde domum rediit. Peregrinus iste per XVII annos in paenitentia remansit. Accidit, quod papa moritur. Ipso mortuo venit vox desuper de caelo dicens: "Quaerite hominem dei et illum in vicarium constituite, nomine Gregorium!" Electores hoc audientes gavisi sunt valde, nuntios per diversas partes mundi miserunt, ut eum quaererent. Tandem in domo piscatoris hospitati sunt. Cum vero in cena fuissent, piscatori dixerunt: "O carissime, multum vexati sumus per regna et castra quaerendo unum sanctum virum nomine Gregorium, quem in summum pontificem constituere debemus et non invenimus." Ille vero cum de peregrino fuisset recordatus, ait: "Iam sunt XVII anni, quod unus peregrinus nomine Gregorius in domo ista est hospitatus, quem ad quandam rupem in mari duxi et ibidem dimisi; sed scio, quod a multo tempore mortuus est."