Latin
mira.46 to mira.50
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum mira.46-50
Not analysed yet
Cumque esset in aula clamor, audientes milites dominae ad dominam cucurrerunt cum ceteris et illam iacentem in terra invenerunt et per longum tempus circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere potuerunt; deinde os aperuit et ait: "Si diligitis vitam meam, statim dominum meum quaerite!" Milites haec audientes statim equos ascenderunt et ad imperatorem equitabant et ei dixerunt: "Domine, regina in periculo mortis iacet." Ille hoc audiens lusum dimisit et ad castrum perrexit, cameram, in qua domina iacuit, intravit. Domina cum illum vidisset, ait: "O domine, omnes exeant praeter vos, ut nullus audiat, quae vobis dixero!" Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: "O carissime, de qua progenie es tu, dicite mihi!" Qui ait: "Ista est mirabilis quaestio; scias sine dubio, quod de longinqua terra sum ego." Et illa: "Deo voveo, quod nisi dixeris mihi veritatem, me cito morientem vides." Qui ait: "Et ego dico tibi, quod pauper eram, nihil habens praeter arma mea, cum quibus vos et totum regnum a servitute liberavi." At illa: "Dic mihi modo, de qua terra es oriundus et qui erant parentes tui, et nisi mihi veritatem dixeris, numquam cibum gustabo." Et ille: "Vobis de veritate fateor. Quidam abbas ab infantia me nutrivit et mihi saepius dixit, quod in quodam dolio me invenit infra cunabulum, et ab illo tempore usque in praesens me nutrivit, quousque ad partes istas veni." Domina cum haec audisset, tabellas ei ostendit et ait: "Numquid tabellas istas nosti?" Ille cum tabellas vidisset, ad terram cecidit. Illa vero ait: "O fili dulcissime, tu es filius meus unicus, tu es maritus meus et dominus meus, tu es filius fratris mei et meus. O fili dulcissime, in dolio cum istis tabellis posui te, postquam peperi te. Heu mihi, quare de vulva eduxisti me, domine deus meus, quia tot mala sunt per me perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi et te ex me genui. Utinam consumpta essem ne oculus me videret! Fuissem quasi non essem de utero!" Ad murum caput percussit et ait: "O domine deus meus, ecce filius meus, maritus meus et filius fratris mei!" Ait dominus Gregorius: "Credebam me evasisse periculum et iam in rete diaboli cecidi. Dimitte me, domina, ut plangam miseriam meam! Vae mihi, vae, ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce sic diabolus conclusit me."