Latin
perfect.1 to perfect.6
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum perfect.1-6
Not analysed yet
Titus in civitate Romana regnavit; qui statuit pro lege, quod dies primogeniti sui ab omnibus sanctificaretur, et quicumque diem nativitatis filii sui per opus servile violaret, morte moreretur. Promulgata lege vocavit magistrum Virgilium et ait: "Carissime, talem legem edidi; verumtamen saepe in occulto poterunt peccata committi, ad quorum notitiam pervenire non potero. Rogamus ergo te, ut secundum industriam tuam aliquam artem invenias, per quam potero experiri, quales sint illi, qui contra legem delinquunt." Ait ille: "Domine, fiat voluntas vestra." Statim Virgilius arte magica statuam in medio civitatis fieri fecit. Statua illa omnia peccata occulta in illo die commissa imperatori dicere solebat, et sic per accusationem statuae quasi infiniti homines erant condemnati. Erat tunc quidam faber in civitate nomine Focus, qui in illo die sicut in ceteris operatus est. Cum autem semel in stratu suo iacuisset, intime cogitavit, quomodo per accusationem statuae multi moriebantur. Mane surrexit et ad statuam perrexit et ait: "O statua, statua, per tuam accusationem multi sunt positi ad mortem. Voveo deo meo, si me accusaveris, caput tuum frangam." His dictis domum perrexit. Hora prima imperator, sicut solitus erat, nuntios suos ad statuam destinavit, ut ab ea quaererent, si aliquis contra legem commisisset. Cum autem ad statuam venissent et voluntatem imperatoris dixissent, ait statua: "Carissimi, levate oculos vestros et videte, quae scripta sunt in fronte mea." Illi vero cum oculos levassent, tria in fronte eius clare viderunt, scilicet: `Tempora mutantur, homines deteriorantur, qui voluerit veritatem dicere, caput fractum habebit.' "Ite, domino vestro nuntiate, quae vidistis et legistis." Nuntii perrexerunt et omnia domino suo rettulerunt. Imperator cum hoc audisset, praecepit militibus suis, ut se armarent et ad statuam pergerent, et si aliquis contra statuam aliquid faceret, eum ligatis manibus et pedibus ad eum ducerent. Milites ad statuam perrexerunt dicentes: "Placet imperatori, ut ostendatis illos, qui contra legem commiserunt, et quales erant illi, qui minas fecerunt." Ait statua: "Focum fabrum accipite! Ille est, qui in singulis diebus legem violat et mihi minas facit." Illum comprehenderunt et coram imperatore duxerunt.