Latin
perfect.7 to perfect.9
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum perfect.7-9
Not analysed yet
Ait imperator: "Carissime, quid est, quod audio de te? Quare legem editam violas?" Ait ille: "Domine, legem illam servare non possum, quia omni die octo denarios oportet me habere, et illos sine labore non potero acquirere." Ait imperator: "Et quare octo denarios?" Qui ait: "Omni die per annum duos denarios teneor dare, quos mutuavi in iuventute, duos accomodo, duos perdo, duos expendo." Ait imperator: "De istis manifestius debes mihi dicere." Cui ait faber: "Domine mi, advertite me! Duos denarios omni die teneor patri meo, quia, cum essem puer parvulus, pater meus duos denarios super me singulis diebus expendit, iam pater meus in egestate est positus, unde ratio dictat, quod ei subveniam in sua paupertate, et ideo omni die duos denarios ei trado; duos alios denarios filio meo accommodo, qui iam ad studium pergit, ut, si contingat me ad egestatem pervenire, mihi illos duos denarios reddat, sicut ego iam patri meo facio; duos alios denarios omni die perdo super uxorem meam, quia semper est mihi contraria, aut propriae voluntatis aut callidae complectionis, et propter ista tria quicquid ei dedero, hoc perdo; duos alios denarios super me ipsum in cibis et potibus expendo. Levius bono modo transire non potero et istos denarios non possum obtinere sine continuo labore. Iam audistis rationem. Detis ergo iudicium rectum!" Ait imperator: "Carissime, recte respondisti, vade et fideliter amodo labora!" Post hoc cito imperator defunctus est, et Focus faber propter suam prudentiam in imperatorem eligitur ab omnibus, qui imperium satis prudenter regebat. Ipso mortuo inter alios imperatores imago eius depingitur et ultra caput suum octo denarii.