Latin
sancti.1 to sancti.4
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum sancti.1-4
Not analysed yet
Quidam imperator erat, in cuius imperio scil. in civitate Romana fuit quidam iuvenis nomine Alexius, filius Euphemiani nobilissimi Romani et in aula imperatoris primus. Cui multi pueri et servi assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praedictus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, peregrinis et viduis parabantur, quibus strenue serviebat, et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore domini capiebat. Cui uxor nomine Agaelis eiusdem religionis et propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas dominus contulit eis filium. Post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditur igitur puer liberalibus disciplinis imbuendus, et cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret, et iam ad puberem aetatem veniens puella sibi de domo imperiali eligitur et in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa suscepit secreta silentia, tunc sanctus iuvenis sponsam suam coepit in dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput baltei, quo cingebatur, sibi servandum tradidit dicens: "Suscipe haec et serva, donec deo placuerit, et dominus sit inter nos!" Post haec de substantia sua accipiens ad mare discessit, ascendensque occulte navim Laodiciam usque advenit. Inde pergens in Edissam, civitatem Syriae, profectus est, ubi imago domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio dei genetricis Mariae sedere coepit, et de elemosynis, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat, cetera vero aliis pauperibus erogabat. At pater decessum filii ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum dum aliqui ad civitatem Edissam pervenissent, ab eo cogniti minime eum cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus elemosynas tribuerunt, quas ille accipiens deo gratias egit dicens: "Gratias tibi ago, domine, quia a servis meis elemosynam recipere me fecisti." Reversi pueri nuntiant, quod nusquam reperiri valeat.