Latin
sancti.5 to sancti.9
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum sancti.5-9
Not analysed yet
Mater igitur sua a die recessus sui saccum in pavimento cubilis stravit, ubi eiulans lamantabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero." Sponsa vero ad socrum suam dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, ad instar turturis manebo tecum." Cum ergo Alexius in praedicto atrio XVII annis in servitio dei permansisset, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem dei, quia dignus est regno caelorum, et spiritus dei requiescit super eum; nam oratio eius sicut incensum in conspectu dei ascendit." Cum autem custos, de quo diceret, ignoraret, iterum dixit ei: "Ille, qui sedet foris in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam duxit. Quod factum cum cunctis innotesceret, et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit, ibique navim ascendens, cum in Tharsim Ciliciae vellet pergere, dispensante deo navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait inter se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero." Patrem vero a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit: "Serve dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae nutriri facias, ut tui quoque peregrini dominus dignetur misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua tribuit et cibum de mensa sua sibi constituit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis macerabat. Famuli autem domus ipsum deridentes aquam utensilium domus super caput eius frequenter fundebant, sed ipse ad omnia valde patiens erat. Alexius XVII annis in domo patris ignotus manebat. Videns ergo per spiritum, quod terminus vitae suae appropinquaret, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem scripsit. Dominica igitur post missarum solemnia in sanctuario de caelo vox intonuit dicens: "Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis." Quod audientes omnes in facies suas ceciderunt. Et ecce vox secundo venit dicens: "Quaerite hominem dei, ut oret pro Roma!" Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite!" Requisitus ille nihil se scire dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum summo pontifice Innocentio ad domum praedicti viri venerunt, et ecce vox ministri Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide, domine, ne ille peregrinus noster sit, qui magnae vitae et patientiae homo est." Currens igitur Euphemianus eum defunctum invenit et vultum eius tamquam vultum angeli rutilantem vidit, voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte ergo eo cum hoc imperatoribus et pontifici rettulisset, et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, gerimus tamen regni gubernacula et curam universalem regiminis pastoralis. Da ergo nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam in manu sumpsit et statim dimisit, fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre eius.