Latin
sancti.10 to sancti.12
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum sancti.10-12
Not analysed yet
Euphemianus hoc audiens nimio timore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutisque viribus in terram cecidit. Cum vero ad se aliquantulum redisset, vestimenta sua scidit, coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semetipsum discerpere, ac super filium suum corruens exclamavit: "Heu me, fili mi, quare sic me contristasti et per tot annos dolores et gemitus ac suspiria incurristi? Heu me miserrimum, quia video te custodem senectutis meae in grabato iacentem et non mihi loquentem! Heu me, qualem de cetero consolationem habere potero?" Mater vero hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, ita scissis vestimentis, coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi aditum, ut videam consolationem animae meae, quae suxit ubera mea!" Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi carissime, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Quare tam crudeliter nobiscum egisti? Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus et nunc bracchia super illud extendebat, nunc autem manibus vultum angelicum contrectabat et osculans clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, qui unicus meus esset. Servi enim eius conviciabantur ei et alapis eum percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae?" Sponsa vero eius induta veste adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et appareo vidua! Iam non habeo, in quem perspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc raptum est speculum meum, periit spes mea. Amodo incepit dolor, qui finem non habet." Populus autem audiens haec lacrimabiliter flebat.