Latin
super.6 to super.9
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum super.6-9
Not analysed yet
Miles cum vidisset, notitiam eius non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles: "Dic mihi, qualis es, et quod est nomen tuum?" Qui respondit: "Ego sum imperator Iovinianus, et ego te ad militiam promovi tali tempore." Ait ille: "O ribalde pessime, qua audacia audes te ipsum imperatorem nominare! Iam dominus meus imperator ante te ad palatium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et iam sum reversus. Et quia te ipsum imperatorem nominasti, impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et postea expelli. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: "O deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit!" Cogitavit autem apud se: "Prope est quidam dux consiliarius meus, ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palatium meum reverti." Cum vero ad ianuam ducis venisset, pulsavit. Ianitor audiens pulsationem ianuam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et aiebat: "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" Et ille: "Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi et ideo ad ducem veni, ut mihi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negotium meum coram domino tuo facias." Ianitor cum verba eius audisset, admirabatur, aulam intravit et domino suo omnia rettulit. Ait dux: "Introducatur." Cum introductus fuisset, nullus notitiam eius habebat, et dux ad illum: "Qualis es tu?" Et ille: "Imperator sum ego et te ad divitias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui." Ait dux: "Insane miser! Perrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palatium et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc eici fecit.