Latin
super.1 to super.5
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum super.1-5
Not analysed yet
Iovinianus imperator regnavit potens valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, exaltatum est cor eius ultra quam credi potest, et in corde suo dixit: "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo." Illi vero parati erant eius voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitasset, calor intolerabilis eum invasit, in tantum, quod videbatur ei, quod moreretur, nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu et induit se vestimentis eius, dextrarium eius ascendit et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit. Post haec cito Iovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit. Cogitavit inter se: "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat: "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi. Ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam et videbo, quomodo et per quem sum confusus." Iovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad ianuam pulsavit, ianitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Iovinianus: "Ianuam aperite, et qualis ego sum, videte!" Ille vero ianuam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: "Qualis es tu?" At ille: "Iovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait: "Mentiris, pessime ribalde! Iam ante adventum tuum dominus imperator Iovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit et iam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo." Ianitor intravit et domino suo verba eius rettulit. Ille hoc audiens praecepit, ut introduceretur, et sic factum est.