Latin
Prop. VI
Giambattista Della Porta, De refractione 100
Unproofread scanNot analysed yet
A centro K, pyramidales lineae trahantur in oppositum planum CD, totum id igitur intra pyramidem con tentum CD, perfectè videtur, omnium perfectissime axis PK. Sit quoque pars plani CAB, veniat B ad O punctum, refrangetur in H, relabitur in Y, cathetus ex K &B occurrit HY in Y, &in Y punctus rei B videbatur. Eodem modo punctus plani A veniet in I, refrangetur in G, relabitur in L, &occurret catheto in L, extensae ex KA, &in L, videbitur A punctus, non suo loco vbi est, nec eodem colore colorata, vt diximus, sed claritatem, &indistinctam rerum molem induet, &quanto ab Flongius recesserit, imper fectius videbitur, sed minus confusa visio in L, quàm in Y, &minus in D, quàm in L. Quod punctus B videatur in Y, hoc pacto demonstrabimus, ne idem toto hoc opere sit repetendum. Diximus alibi omnis aquae corpus rotundum esse, &si cyathum aquae plenum in Lunae globo locetur, etiam suprema eius aquae superfi cies illi rotunda est, &mundi centro concentrica, &res in aquis videbitur vbi linea uisus distenta cathetum à re visa ad centrum mundi tracta secatur.