Latin
Prop. VI
Giambattista Della Porta, De refractione 101
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Sit aquae superficies AB, vt nobis videtur plana, sed reuera circularis est, sicut DEC, sit oculus F, sit res visa M, veniat ad aquae superficiem E, refrangitur ad oculum F, trahatur cathe tus à mundi centro K per M, &occurret FE in longum extensae in puncto I, ibi videbitur M. Sed quia lineae à centro terrae ductae vsque ad aquae superficiem ob nimiam distantiam à mundi centro, quasi perpendiculares sunt, non inT res videbitur sed produ cta ab M perpendiculari ad aquae superficiem AB, occurret FE in L, in Ligitur videbitur. Eadem est in oculo ratio, nam quando aliquid refractè, vel obliquè conspicantur, non suo loco, sed vbi cathetus à re visa per oculi centrum ducta occurret lineae de ferentis formam. Exemplum. Esto DF oculus, densius scilicet medium, nam aer tenuior est aqueo humore in oculo concluso. Centrum oculi C, res conspecta B, veniat obliquè ad F, non in G decurrit, sed refrangitur in E, extenditur GF in A, extendatur cathetus ex C per B, quousque occurret EF in A, ibi igitur videbitur B. Noctu cubili stratus,