Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 117
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. VII. tiora, videbuntur. DER octauam suppositionem hoc theorema Euclides soluit. Quae sub humilioribus radiis videntur humiliora apparent, &quae propè oculum sunt, altioribus radiis conspiciuntur. Nos autem eodem principio demonstramus. Quae enim propè oculum feriunt, &refracta longius fluunt, quousque cum catheto iungantur, sic à suo loco longè superius conspiciuntur, si magnitudo supra fuerit. Eadem res exemplo dilucidior. Sint tres aequales altitudines AB, CD, EF, &sit AB, propè oculum, &accedat à punctus ad pupillam M. frangatur, &fluat, &deinde cathetus ex oculi centro l. per idem punctum protrahatur, donec incurrat priorem lineam in G. sic punctus A. sublimius in G apparebit.