Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 118
Unproofread scanNot analysed yet
Idem eueniet de puncto C, qui in H, humiliori loco videbitur, &E in I. Et hoc modo in plateis domorum aequalium altitudines in plano erectarum, quae propè oculum ad astra tolli videntur, quae vero longè absunt, ad solum descendere. Aequalium altitudinum sub oculo positarum remotiores sublimiores videri. Prop. VIII. DER septimam suppositionem probat Euclides, quod quae sublimioribus radiis videntur, sublimiora apparent, nos autem ita probamus. Vbi visionis mucro oppositum locum feriet, quae proximiora sunt, obliquius feriunt oculum, &longiùs in imo refranguntur, minus autem, quae longè, ob id remotiores exaltari videbuntur, mergi verò propinquiora. Exemplum. Sint tres aequales altitudines sub oculos substitutae AB, CD EF, &sit AB propè oculum L, &veniat punctus ad pupillam M frangitur, &decurrat linea, mox cathetus trahatur ex L centro oculi, &puncto A, donec accurret priori lineae G, &sic videbitur in H, &E in L. Trahatur exilis linea per puncta concursus, &erit GHI, remotior pars L sublimior est, depressior verò G. quae propinquior fuerat. Si erectae perpendicularis magnitudinis summitatem inspexeris, pro