Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 130
Unproofread scanNot analysed yet
&circa BC magnum circuli segmentum circinabimus BFC, supra verò CD, semicirculum &à puncto B, transuersam BF, ducemus, vbi se duo circuli se mutuo abscindunt ad F, &similem ex F, ad D, erigimus etiam lineam ex C, ad F. Quoniam angulus CFD, est in semicirculo, rectus est, &angulus BFC in maiori segmento, minor recto, apposito oculo in angulo BFD, videbit BC, minorem ipsa CD, quia quae sub minori angulo minora videntur. Sed hoc falsum est, quia impossibile est vt oculus F, per obtusissimum angulum videat BFD, vt monuimus. Sed quomodo fieri possit nostro more exemplum oculis spectandum subiecimus. Apponatur ita oculus, vt visiuo angulo partem vnam recta aspiciat, &alteram obliquam, vt longè refracta, aequalis ei videatur sint AB, &BC aequales magnitudines, veniat ad oculum FG, AB, rectè, &punctus C declinans ad G. Quia GC declinat, vestigetur diametri parallela DE. Et quia GE sexta est circuli pars, punctus H declinabit ad D, extendeturque in I, Vnde punctus C, videbitur in I. Igitur BI maior ipsa BA conspicietur, sic BC maiorem ipsa BA conspicietur. Est locus, in quo inaequales magnitudines aequales videntur. XX. Prop. ONTRA verò locus est, in quo oculo apposito inaequales magnitudines aequales videantur. Euclides ita probat.