Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 131
Unproofread scanNot analysed yet
Sint duae magnitudines, quarum maior CB, minor CD, super vtramque describantur duo maiora circuli segmenta, sed similia, scilicet quae angulum ęqualem suscipiant, vt ę qualis sit DAC, eo, qui sub CAB, connexis lineis DA, AC, AB, quod per 33. 3. in similibus segmentis aequales anguli, ergo magnitudines ęquales videbuntur. Ex supiori ratione falsam dicimus. Exemplum nostrum in medio apponemus. Sint duę magnitudines AB, maior B, F minor, veniat directè magnitudo AB ad pupillam EO, quae vt est videbitur, veniat pun ctus F ad O, obliquè relabitur ad G, extensaque linea ad C, occurret catheto ex D, in C, connexa BC, aequalis est AB, videbitur ergo aequalis BC, ipsi AB.