Latin
Prop. XXI
Giambattista Della Porta, De refractione 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam distantia BC, ipsa sphęrae diametro minor est, igitur ab H procidentes radij minorem sphaerę patrem intercipient, per ea, quę supra probauerat. Sed hęc falsa sunt, supponit enim eodem tempore vtrumque oculum videre posse, quod suo loco falsum demonstrabimus. Semper enim vno oculo aspicimus, &si binis inspectare necessum fuerit, velocissimo ictu visiua virtus huc, illuc discurrit, quod idem esset, ac si oculo huc illuc moueretur. Semper igitur cuiusque sphaerae oculus minus hemisphęrio spectabit, idemque sensit vigesimo tertio problemate. Quanto oculus sphaerae propinquior fuerit, tanto minorem eius