Latin
Prop. XXI
Giambattista Della Porta, De refractione 132
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XXI. Sphaerae hemisphaerio semper mius spectabitur. VCLIDES contrarium sentit. Ait enim sphęra binis speEctata oculis si dimetiens sphęrę ęqua interuallo oculorum fuerit, ipsiusque hemisphaerium spectabit. Sphaerę dimetiens BC, centrum D, &supra tria puncta BDC oriantur tres perpendiculares, diriganturque in rectum, quarum terminis designetur linea FKL, ipso dimetienti aequè remota, loceturque alter oculus in F, alter in L. Quia diametro eorum distantia par est, si manente axe D, circumferatur parallelogramum BFCL, circunscripta figura circulus erit, quare hemisphęrium tantum ipsius spectabitur sphęrae. At si oculorum interuallum illud sphaerę superabit, plus hemisphaerio phęrio conspicietur. Esto oculorum interuallum CB, centrum sphęrę K, à punctis CB procidant radij tangentes sphaeram in punctis DF, productique mutuò congrediuntur in H. Pars igitur FND minor est hemisphaerio, ex ijs, quę probauerat in 23. theoremate, remanens pars FKD, visa maior erit. Contra verò si oculorum interuallum minus sphaerę dimetiente fuerit, minor illius pars spectabitur. Probatque hoc modo. Esto sphęra cuius centrum K, oculorum distantia BC, minor ipsa sphaerae diametro. Procedant radij ab oculis BC, tangentes sphęram &sint BF, CG, congredianturque mutuo in H.