Latin
Prop. XXIIII
Giambattista Della Porta, De refractione 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
acus foramen immittere. Aristoteles senes procul videre dixit, quia procul radij non coeunt, abducunt rem vbi coire maximè radij solent. Sed id falsum est, putat enim ipse hominem duobus oculis simul videre, &esse locum visionis vbi radij illi simul coeant. Sed cur senibus radij illi remotius coeunt, &non propinquius? adhuc sub iudice lis est, &quod hoc quoque falsum sit, monoculi senes rem etiam longius amandant, vt perfectius videant.